Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Non ibis audentior, si mala illa esse credideris. Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio. Tradetur in id, quod invadendum est. Nostri quidem videri volunt Zenonis [p. 254] interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur. Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos. Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat. Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.